73. (i.) Quod homini Ratio et Liberum sit, seu Rationalitas et Libertas; et quod binae illae facultates sint a Domino apud hominem. Quod homini sit facultas intelligendi, quae est rationalitas, ac facultas cogitandi, volendi, loquendi et faciendi id quod intelligit, quae est libertas; et quod binae illae facultates sint a Domino apud hominem, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 264-270, 425; et quoque supra, n. 43, 44), actum est. Sed quia plura dubia de utraque illa facultate incidere possunt, cum de illis cogitatur, volo in hoc limine solum aliquid de libero agendi secundum rationem apud hominem tradere. [2.] Sed primum sciendum est, quod omne liberum sit amoris, adeo ut amor et liberum unum sint et quia amor est vita hominis, est quoque liberum vitae ejus omne enim jucundum, quod est homini, est ex amore ejus, non aliunde datur aliquod jucundum et ex jucundo amoris agere est ex libero; nam jucundum ducit hominem sicut flumen id quod fertur ex se secundum venam ejus. Nunc quia amores sunt plures, quidam concordantes, et quidam discordantes, sequitur quod libera similiter plura sint: sed in genere dantur tria libera; naturale, rationale, et spirituale. [3.] Liberum naturale est cuivis homini ex hereditate ex hoc homo non amat aliud quam se et mundum ejus prima vita non aliud est. Et quia omnia mala ex binis illis amoribus existunt, et inde mala etiam fiunt amoris, sequitur quod mala cogitare et velle, sit liberum naturale ejus; et cum illa apud se per ratiocinia confirmavit, quod ex libero secundum rationem suam illa agat: ita facere est ex facultate ejus quae vocatur libertas; et illa confirmare est ex facultate ejus quae vocatur rationalitas. [4.] Ut pro exemplo: ex amore hominis, in quem nascitur, est quod velit adulterari, defraudare, blasphemare, vindicare; et cum haec mala apud se confirmat, et illa per id facit licita, tunc illa ex jucundo amoris illorum libere quasi secundum rationem cogitat et vult, et quantum leges civiles non retinent, loquitur et facit. Ex Divina Domini Providentia est, ut liceat homini ita agere, quia liberum seu libertas ei est. In hoc libero est homo a natura, quia ex hereditate, et in hoc libero sunt illi qui id apud se ex jucundo amoris sui et mundi per ratiocinationes confirmaverunt. [5.] Liberum rationale est ex amore famae propter honorem aut propter lucrum. Jucundum illius amoris est apparere in externa forma sicut homo moralis; et quia amat hanc famam, non defraudat, non adulteratur, non vindicat, non blasphemat; et quia haec facit rationis suae, etiam ex libero secundum rationem suam agit sincerum, justum, castum, amicum; immo potest ex ratione bene loqui pro illis. Sed si rationale ejus est solum naturale, et non simul spirituale, est liberum illud modo liberum externum, non autem liberum internum; nam nihilominus interius non amat illa bona, sed modo exterius propter famam, ut dictum est; quare bona quae facit, non in se bona sunt. Potest etiam dicere, quod facienda sint propter bonum publicum; sed hoc non dicit ex amore boni publici, sed ex amore sui honoris aut lucri; ideo liberum ejus nihil trahit ex amore boni publici, nec ratio, quia haec assentitur amori: quare hoc liberum rationale est interius liberum naturale. Hoc liberum etiam ex Divina Domini Providentia cuivis relinquitur. [6.] Liberum spirituale est ex amore vitae aeternae. In illum amorem et ejus jucundum non alius venit, quam qui cogitat mala esse peccata, et ideo non vult illa, et simul spectat ad Dominum: ut primum homo hoc facit, in libero illo est; nam nemo potest non velle mala quia peccata sunt, et ideo non facere illa, nisi sit ex interiori seu superiori libero, quod est ex interiori seu superiori amore ejus. Hoc liberum non apparet in principio ut liberum, sed usque est: at postea apparet, et tunc ex ipso libero secundum ipsam rationem agit, cogitando, volendo, loquendo et faciendo bonum et verum. Hoc liberum crescit, sicut liberum naturale decrescit et fit servum, et conjungit se cum libero rationali, et hoc purificat. [7.] Quisque in hoc liberum venire potest, modo velit cogitare quod vita aeterna sit, et quod jucundum et beatum vitae in tempore ad tempus, non sit nisi sicut umbra pertransiens ad jucundum et beatum vitae in aeterno in aeternum et hoc potest homo cogitare si vult, quia ei rationalitas et libertas est, et quia Dominus, ex quo binae hae facultates sunt, continue dat ut possit.