De Verbo (Rogers) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. Quantum revelatio mediata quae fit per Verbum praestat revelationi immediatae quae fit per spiritus 1] Creditur quod homo plus illustrari posset et sapere, si immediata ei revelatio foret per loquelam cum spiritibus et cum angelis, sed contrarium est; illustratio per Verbum fit per viam interiorem, at illustratio per revelationem immediatam fit per viam exteriorem; via interior est per voluntatem in intellectum, via exterior est per auditum in intellectum; homo per Verbum illustratur a Domino, quantum voluntas ejus in bono est, at homo per auditum potest instrui et quasi illustrari, tametsi voluntas est in malo, et quod intrat in intellectum apud hominem, cujus voluntas est in malo, non est intra sed extra illum; est solum in memoria, et non in vita, et quod extra hominem est, et non in ejus vita, hoc paullatim disparatur, et si non prius, usque post mortem, voluntas enim quae in malo est, vel ejicit illud, vel suffocat illud, vel falsificat et prophanat illud, nam voluntas facit vitam hominis, et continue agit in intellectum, ac illud quod ex memoria in intellectum intrat, spectat ut extraneum; vicissim intellectus non agit in voluntatem, sed modo docet, quomodo voluntas aget: quare si homo e coelo scivisset omnia quae usquam angeli sciunt, aut si scivisset omnia quae in Verbo, tum quae in omnibus Ecclesiae doctrinis sunt, tum his insuper quid Patres scripserunt, et concilia dictaverunt, et tamen voluntas in malo est, usque post mortem spectatur ille sicut qui nihil scit, quia non vult quod scit, et quia malum odit verum, ipse homo tunc ejicit illa, et loco illorum adoptat falsa cum malo 2]suae voluntatis concordantia. Praeterea non datur alicui spiritui, nec alicui angelo venia docendi aliquem hominem in hac Tellure in Divinis Veris, sed Ipse Dominus unumquemvis docet per Verbum, et tantum docet, quantum homo a Domino recipit bonum in voluntate, et tantum id recipit, quantum fugit mala ut peccata: unusquisque etiam homo est in societate spirituum quoad suas affectiones et inde cogitationes, in qua est sicut unus cum illis, quare spiritus loquentes cum homine, loquuntur ex ejus affectionibus, et secundum illas; non potest homo cum aliis loqui, nisi -prius- societates in quibus est, primum removeantur, quod non fit nisi quam per reformationem ejus voluntatis; quia unusquisque homo in societate est cum spiritibus qui ejusdem religionis cum illo sunt, -quare- spiritus loquentes cum illo, confirmant omnia quae homo suae religionis fecerat, ita spiritus enthusiastici omnia [quae] enthusiasmi sui homini sunt, spiritus quaqueriani omnia quaquerismi, et spiritus moraviani omnia moravianismi, et sic porro; inde confirmationes falsi quae nusquam possunt exstirpari; ex his patet, quod revelatio mediata quae fit per Verbum praestet revelationi immediatae, quae fit per spiritus. Quod me attinet, non licuit quicquam desumere ex ore alicujus spiritus, nec ex ore alicujus angeli, sed ex ore solius Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church