De Verbo (Rogers) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. 1] Sed res ita se habet; non dari potest aliqua conjunctio cum Coelo, nisi alicubi in Tellure sit Ecclesia ubi est Verbum, et per id Dominus notus, quia Dominus est Deus coeli et terrae, et absque Domino [est] nulla Salus; satis est quod alicubi in Tellure sit Ecclesia ubi [est] Verbum, tametsi consistit ex paucis respective; per id usque Dominus praesens est ubivis in universo terrarum orbe, et per id Coelum conjunctum est Humano Generi, nam conjunctio est per Verbum; at absque Verbo alicubi in terrarum orbe, non foret conjunctio cum aliquo. Causa praesentiae Domini et conjunctionis coeli cum terricolis ubivis per Verbum, est quia universum Coelum coram Domino est sicut unus Homo, similiter Ecclesia, et quoque actualiter est Homo, quia Dominus est Coelum, et quoque Ecclesia: in illo Homine est Ecclesia ubi Verbum legitur, et Dominus est inde notus, sicut Cor et sicut Pulmo, et sicut ex his binis fontibus vitae in humano corpore omnia reliqua membra et viscera subsistunt et vivunt, ita quoque omnes illi in terrarum orbe, apud quos religiosum est, in quo Deus unus colitur, et qui constituunt membra et viscera Maximi illius Hominis, qui est Coelum et Ecclesia, subsistunt et vivunt: per Verbum enim in Ecclesia, tametsi apud paucos respective, est vita reliquis a Domino per coelum, sicut membra et viscera totius corporis [vivunt] ex corde et pulmone; est quoque communicatio similis. Quae etiam causa est, quod Christiani, apud quos legitur Verbum, constituunt Pectus illius Hominis; sunt etiam in medio omnium; circum illos sunt Catholico-Romani, circum illos sunt Mahumedani, qui agnoscunt Dominum ut Maximum Prophetam, ac ut Filium Dei; post hos autem sunt Africani, ac ultimam circumferentiam constituunt gentes et populi ex Asia et ex Indiis: spectant etiam omnes qui in Homine illo sunt, versus Meditullium. Praeterea etiam in meditullio illo, ubi, ut dictum est, sunt Christiani quibus est Verbum, est maxima Lux, quia Lux in Coelis est Divinum Verum procedens a Domino, ut Sole; Lux inde, ut a suo centro, propagat se ad omnes peripherias, ac illustrat. Inde est illustratio gentium et populorum extra Ecclesiam, etiam per Verbum - nam omnis lux veri est ex Domino per coelum apud hominem. 2] Sicut est in universo coelo, ita quoque est in unaquavis societate coeli, nam unaquaevis societas coeli, est Coelum in minore forma, et quoque in conspectu Domini est sicut unus homo, de qua re videatur in Opere de Coelo et Inferno n....; ibi etiam, qui in medio sunt, similiter referunt cor et pulmonem, et apud illos est maxima lux; ipsa lux, et inde perceptio veri, a medio illo se propagat versus peripherias quaquaversum, et facit vitam illorum spiritualem; ac ostensum est, quod quando illi qui in medio erant, qui provinciam cordis et pulmonis constituebant, et apud quos ideo maxima lux esset, auferrentur, -quod- illi qui circum circa erant, in umbra essent, et tunc in tam pusilla perceptione veri, ut vix in aliqua; sed mox ut redierunt, visa est lux sicut prius, et fuit perceptio veri sicut prius. 3] Ex his constare potest, quod Verbum, quod est in Ecclesia Reformatorum, illustret omnes gentes et populos per communicationem spiritualem, quae talis est; tum quod provideatur a Domino, ut in Tellure hac semper sit Ecclesia ubi Verbum legitur. Quare cum Verbum a Catholico-Romanis paene rejectum est, ex Divina Domini Providentia facta est Reformatio, et ibi Verbum iterum receptum; et quoque [provisum est] quod sanctum habeatur [Verbum] a nobili gente inter Pontificios. 4] Quoniam absque Verbo [est] non cognitio Domini, ita nec salvatio, ideo cum Verbum apud Gentem Judaicam prorsus adulteratum et falsificatum fuit, et inde quasi nullum factum est, -ideo- placuit Domino venire in mundum, et non modo implere Verbum, sed quoque id redintegrare et restituere, et sic iterum dare lucem incolis hujus telluris, secundum Domini Verba apud Johannem, -In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; in Ipso vita erat, et vita erat Lux hominum, et Lux in tenebris apparet: erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, I:1.4.5.9; apud Eundem, -Jesus dixit, Ego sum Lux mundi; qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae, VIII:12; et apud Matthaeum, -Populus sedens in tenebris, vidit lumen magnum; sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta illis est, IV:16. 5] Quoniam praedictum est, quod in fine hujus Ecclesiae etiam oborirentur tenebrae, ex non cognitione et agnitione Domini, quod sit Deus coeli et terrae, et ex fidei separatione a charitate, et per id genuinus intellectus Verbi periit, ideo placuit Domino nunc revelare sensum spiritualem Verbi, et manifestare quod Verbum in illo sensu agat de Domino et de Ecclesia, imo de illis solis, et plura alia, per quae Lux veri paene exstincta restituatur: quod Lux veri in fine hujus Ecclesiae exstincta esset, intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, -Statim post afflictionem dierum istorum, Sol obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum gloria et virtute, XXIV:29,30; per Solem ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Amorem, per Lunam Dominus quoad fidem, per stellas Dominus quoad cognitiones boni et veri, per nubes sensus literae Verbi, et per gloriam sensus spiritualis ejus - [et] per Filium hominis Dominus quoad Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church