Charity (Coulson) n. 1

Next Number See English 

1. DE CHARITATE.

Paragraphi in sua serie:

I. Quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et fugere mala ut peccata. II. Quod secundo charitatis sit facere usus proximo. III. Quod proximus cui usus faciendi sunt in naturali sensu sit concivis, sit societas minor et major, sit patria, et sit genus humanum; et quod usus sint spirituales et quod sint civiles. IV. Quod proximo usus faciendi sint secundum ejus bonum spirituale, et inde morale, civile et naturale; consequenter quod proximus qui amandus in spirituali sensu sit bonum. V. Quod quisque amet proximum ex bono charitatis in se, consequenter quod talis sit charitas, cujusvis, qualis ipse est charitas. VI. Quod homo natus sit ut fiat charitas, et non fieri potest, nisi perpetuo velit et faciat bonum charitatis ex affectione et ejus jucundo. VII. Quod omnis homo qui spectat ad Dominum, et fugit mala ut peccata, si sincere, juste et fideliter agit opus quod ejus officii et muneris est, fiat charitas in forma. VIII. Quod signa charitatis sint omnia quae cultus sunt. IX. Quod beneficia charitatis sint omnia bona quae homo, qui est charitas, facit extra suum officium ex libero. X. Quod debita charitatis sint omnia praeter supra memorata, quae hominem oportet facere. XI. Quod sint diversoria charitatis, quae sunt variae jucunditates et amoenitates sensuum corporis utiles ad recreandum animum. XII. Quod charitas et fides unum faciant. Quod non ecclesia sit ubi non verum fidei, et non religio ubi non bonum charitatis. @(NOTAE EX MARGINE SINISTRA:) -Appendix, de sorte illorum post obitum qui in fide separata a charitate sunt. Enumerentur peccata de quibus homo nihil conscit si non scrutatur se, sed apud se vel confirmat vel non ut peccata reputat, et sic continue facit, propter jucunda eorum ex hereditario; ex Decalogo et ex ratione; quae possunt ad 50 vel centum enumerari, tam civilia quam spiritualia, etc.$

I.

QUOD PRIMUM CHARITATIS SIT SPECTARE AD DOMINUM, ET FUGERE MALA QUIA SUNT PECCATA, QUOD FIT PER PAENITENTIAM. Exponendum in hoc ordine:--

(i.) Quod quantum quis non fugit mala quia peccata sunt, tantum maneat in illis. (ii.) Quod quantum quis non cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit. (iii.) Quod quantum quis cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum possit videre illa apud se, confiteri illa coram Domino, et poenitentiam ab illis agere. (iv.) Quod bonum ante poenitentiam sit bonum spurium; similiter charitas, quia bonum est charitatis. (v.) Consequenter quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et fugere mala quia peccata sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church