123. Sed hoc fit apud unumquemvis hominem, dum in {1}cogitatione communi est; ut vero primum perit haec communis perceptio, lux perit; quod fit dum mittit rem sub intuitionem cogitationis inferioris, et cogitat num ita sit vel non; in hanc cogitationem influit lux ex homine aut mundo, in communem autem influit lux e coelo; haec influit in intellectuale hominis jugiter, modo non se demittit in suam lucem; tunc extinguit lucem caeli, si talis est. Communis perceptio veri est omnibus; sed amor inferioris dejicit hominem ex alto in perceptionem ex proprio; haec perceptio est materialis quae communicat cum visu oculi; est phantasia seu {2}imaginatio. @1 cogitatione pro "cogit-attentione"$ @2 imaginatio pro "imanatio"$