126. VI.
QUOD HOMO NATUS SIT UT FIAT CHARITAS, ET NON FIERI POTEST, NISI PERPETUO FACIAT PROXIMO BONUM USUS EX AFFECTIONE ET [EJUS] JUCUNDO. Expositio communis in hoc ordine:--
(i.) Quod commune bonum existat ex bonis usus quae singuli praestant, et quod bona usus quae singuli praestant, subsistant ex communi bono. (ii.) Quod ministeria, functiones, officia et varia munera sint bona usus quae singuli praestant, ex quibus bonum commune existit. (iii.) Quod omnia officia et munera quoad bona usus spectata in Regno, Republica et Civitate, faciant formam quae correspondet formae coelesti. (iv.) Quod etiam faciant formam quae correspondet formae humanae. (v.) Quod in hac forma unusquisque sit bonum usus secundum extensionem officii et muneris sui.