Charity (Coulson) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. II.

QUOD SECUNDUM CHARITATIS SIT FACERE BONA QUIA SUNT USUS. Exponantur in hoc ordine:--

(i.) Quod non [velle] malum facere proximo sit charitatis. (ii.) Quod velle bonum facere proximo sit charitatis. (iii.) Quod homo possit facere bonum, quod credit esse charitatis, et usque non fugere malum, et tamen omne malum est contra charitatem. (iv.) Quod sicut homo non vult facere malum proximo, ita velit ei facere bonum; et non vicissim. (v.) Quod primum removendum sit malum, quia id est contra charitatem, quod fit per spectare ad Dominum et per poenitentiam, antequam bonum quod facit est bonum charitatis. (vi.) Quod qualis est cognitio et inde remotio mali per poenitentiam, tale sit bonum quod est charitatis. (vii.) Quod inde sequatur, quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et fugere mala ut peccata; et quod secundum charitatis sit facere bona.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church