143. (iv.) Quod etiam faciant formam quae correspondet formae humanae. --Simile est in humano corpore; ibi omnia sunt bona usus in perfectissima forma; et quia in perfectissima forma sunt, sentiuntur ut unum; sunt tamen omnia varia, et in omni vario sunt varia in sua serie et in suo ordine; sunt sensoria quae quinque, sunt viscera quae multa, sunt organa generationis quae etiam plura in utroque sexu, sunt membra externa, sunt adhuc plura quae mentis, hoc est, quae voluntatis et intellectus sunt.