Charity (Coulson) n. 158

Previous Number Next Number See English 

158. VII.

QUOD OMNIS HOMO QUI SPECTAT AD DOMINUM, ET FUGIT MALA UT PECCATA, SI SINCERE, JUSTE ET FIDELITER AGIT OPUS QUOD EJUS OFFICII ET MUNERIS EST, FIAT FORMA CHARITATIS. Hoc sequitur ut consequens ex praecedente lege, quod homo natus sit ut fiat charitas, et non fieri potest charitas nisi perpetuo faciat bonum usus ex affectione et [ejus] jucundo; quare dum homo sincere, juste, fideliter agit opus, quod ejus officii aut muneris est, ex affectione et jucundo ejus, est continuus in bono usus, non modo erga commune seu publicum sed etiam erga particulares et privatos; sed hoc non potest nisi spectet ad Dominum et fugiat mala ut peccata; nam, ut supra ostensum est, primum charitatis est spectare ad Dominum et fugere mala ut peccata (n. 6); et secundum charitatis est facere bona; et bona quae facit sunt bona usus, quae facit quovis die; et dum non facit, cogitat facere; est interior affectio quae manet interius, et desiderat illud. Inde est, quod perpetuo sit in bono usus, a mane ad vesperam, ab anno in annum, ab prima aetate ad finem vitae. Aliter non potest fieri charitatis forma, hoc est receptaculum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church