Charity (Coulson) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. (ii.) Quod velle bonum facere proximo sit charitatis. --Hoc notum est, quia creditur quod dare pauperibus, suppetias ferre indigentibus, opitulari viduis et pupillis, benefacere ministris, conferre ad templa, ad hospitalia, ad varios usus pios, sit charitatis; tum dare cibum esurienti, potare sitientem, colligere peregrinum, vestire nudum, visitare aegrotum, venire ad vinctos in carcere, et plura alia, sint bona charitatis; sed usque non plus bona sunt, quam quantum homo fugit mala ut peccata bona illa si homo facit antequam fugit mala ut peccata sunt bona externa, immo meritoria, quia scaturiunt ex fonte impuro, et quae ex tali fonte profluunt sunt interius mala; est homo in illis et mundus in illis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church