Charity (Coulson) n. 174

Previous Number Next Number See English 

174. Externa corporis, quae sunt cultus, sunt, (1.) Frequentare templa; (2.) Auscultare praedicationes; (3.) Devote psallere, et super genubus orare; (4.) Sacramentum cenae obire:-- tum domi, 1. Mane et vespere orare, etiam ad prandia et cenas; 2. Loqui cum aliis de charitate et fide, deque Deo, caelo, vita aeterna, salute; 3. Apud sacerdotes etiam praedicare, et quoque privatim docere; 4. Et apud quemvis liberos et servos de talibus instruere; 5. Legere Verbum et libros instructionis et pietatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church