Charity (Coulson) n. 177

Previous Number Next Number See English 

177. Quod talia sint externa cultus, et quod externa cultus sint signa charitatis, videbitur in hoc ordine:--

(i.) Quod ipsa charitas sit in Interno homine, et signum ejus in Externo. (ii.) Quod cum charitas est in Interno homine, et {1}facit illum, tunc omnia cultus quae fiunt in Externis sint signa ejus. (iii.) Quod cultus in Externo homine procedens ex charitate quae est in Interno, appareat coram angelis sicut signifer cum vexillo in manu; at quod cultus in Externo homine non procedens ex charitate in Interno, appareat coram angelis sicut histrio cum torre in manu. @1 facit pro "faciunt"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church