Charity (Coulson) n. 185

Previous Number Next Number See English 

185. (iv.) Quod nemo salvetur per beneficia illa, sed per charitatem ex qua illa fiunt, et sic quae in beneficiis illis est. --Beneficia illa sunt extra hominem, at charitas est intra illum, et quisque salvatur secundum quale boni seu charitatis in illo. Plerique post mortem, qui in mundo cogitaverunt de salute sua, quia tunc vident se vivos, et audiunt quod caelum et infernum sint, venditant quod bona fecerint, dederint pauperibus, opitulati sint indigentibus, aliquas sportas contulerint ad usus pios. Sed dicitur illis, Ex qua origine fecistis illa. Num fugistis mala ut peccata? Num cogitavistis de illis? Quidam respondent quod fidem habuerint. Sed dicitur, Si non cogitaveritis de malis ut peccatis apud vos, quomodo potueritis fidem habere. Fides et malum non se conjungunt. Quare inquiritur vita ejus in functione ejus, num propter famam, honorem et lucrum, ut principalia bona, usus functionis suae fecerit, ita propter se, vel num propter proximum. Dicunt quod haec non distinxerint ita. Respondetur, Si spectaveritis ad Deum et fugeritis mala ut peccata, tunc illa duo se ex se distinguunt, quia Dominus distinguit; et quantum non id fecerint, ex malo et non ex bono fecerint. Ipsa affectio cujusvis communicatur in mundo spirituali, et ostenditur qualis est; et qualis ipse est quoad affectionem, talia sunt omnia quae procedunt ab illo. Sic deducitur ad societatem ubi ejus affectio est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church