194. In illis quibus est affectio solius honoris, hoc est, apud illos qui faciunt opera functionis suae solum propter famam, ut laudentur et promoveantur, sunt diversoria illa similia in externis; laborant, invigilant operi suo, faciunt usus in copia; sed non ex amore usus, sed ex amore sui ita non ex amore proximi, sed ex amore gloriae; possunt etiam jucundum sentire in operibus suae functionis, sed est jucundum infernale; hoc coram illis mentiri potest jucundum caeleste, quoniam utrumque est simile in externis; sed jucundum illorum est plenum injucundis, non enim est aliqua requies animi et pax nisi cum cogitant de fama et honore, et cum honorantur et adorantur; dum non cogitant de illis, conjiciunt se in voluptates, in ebrietates, in luxurias, in scortationes, in odia et vindictas, et in diffamationes proximi, si non libant honori illorum. Sed successive, si non altius in honores elevantur, fastidiunt officia, et se dant otio, et fiunt ignaviae, et post excessum e mundo fiunt daemones.