Charity (Coulson) n. 20

Previous Number Next Number See English 

20. (iii.) Quod homo possit facere bonum quod credit esse charitatis, et usque non fugere malum, et tamen omne malum est contra charitatem. --Quod fugere malum [et facere bonum] sint duo distincta patet; sunt enim qui omne bonum charitatis ex pietate et ex cogitatione de vita aeterna faciunt, et usque non sciunt quod odio habere et vindicare, scortari, depraedari et injuriam facere, blasphemare, ita false testari, et plura (sint mala). Sunt judices qui pie vivunt, et tamen non faciunt peccatum judicare ex amicitia, ex affinitate, et respectu honoris et lucri; immo si sciunt, confirmant apud se quod non sint mala; ita quoque alii. Verbo, sunt duo distincta, fugere mala ut peccata, et facere bonum Christianum; qui fugit mala ut peccata is facit bona Christiana; qui autem faciunt bonum et non fugiunt mala ut peccata, non faciunt aliquod bonum Christianum; malum enim est contra charitatem, quare id primum abolendum est, antequam bonum quod facit sit cum charitate, hoc est, charitatis. Non potest quis bonum facere et simul malum velle facere, seu bonum velle et quoque malum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church