Charity (Coulson) n. 202

Previous Number Next Number See English 

202. (ii.) Quod nemo possit habere charitatem a Domino nisi fugiat mala ut peccata. --Per charitatem intelligitur hic ut supra bonum quod homo facit proximo. Bonum facere proximo potest ususquisque, tam malus quam bonus; sed facere illud ex bono apud se, non potest aliquis nisi a Domino, et nisi fugiat mala ut peccata. Quod nemo possit facere bonum proximo ex bono apud se nisi a Domino, mox supra ostensum est; quod autem nemo possit nisi fugiat mala ut peccata, est quia Dominus non potest influere in aliquem cum bono, {1}ut recipiatur, nisi remota sunt mala apud illum, mala enim non recipiunt bonum, sed rejiciunt illud; est enim simile cum homine qui in malis est, sicut est cum diabolis in inferno; apud hos influit Dominus cum bono, aeque sicut influit apud angelos in caelo; sed diaboli non recipiunt illud, sed vertunt bonum in malum et verum in falsum, est enim forma vitae illorum talis, et omne quod influit vertitur in simile formae, sicut purus calor solis vertitur in nidores putres et maleolentes dum influit in urinas stagnatas, stercora et cadavera; similiter lux pura solis influens in objecta in quibus omnia sunt inordinata, in colores tetros; similiter calor caelestis, qui est Divinum Bonum, et lux caelestis, quae est Divinum Verum, apud hominem cujus vitae forma est in versa ac formae caelesti opposita. Inde patet, quod quamdiu homo non fugit mala ut peccata, non possit aliter quam amare mala; et amor apud unumquemvis facit formam vitae ejus. Est comparative sicut arbor, quae si mala est, recipit similiter calorem et lucem a sole sicut arbor bona; sed usque non potest producere fructus, nisi formae suae similes, et ita malos; et sunt comparative sicut herbae malignae et noxiae, quae aeque vitam vegetationis suae trahunt ex calore et luce solis, sicut herbae bonae et utiles, et usque non possunt producere aliud quam quod convenit formae illarum. Unusquisque homo est forma sui amoris; non aliud format hominem quoad ejus spirituale, quam amor; si amat mala, fit forma infernalis; si vero amet bona, fit forma boni, quae est forma caelestis; inde patet quod nisi homo fugit mala ut peccata, fiat forma mentis ejus quoad spiritualia forma infernalis, quae in se non aliquod bonum a Domino recipit, proinde nec aliquod bonum, quod in se bonum est, producit. Dominus potest producere bonum per unumquemvis hominem, et potest vertere malum, quod malus homo producit, in bonum; potest excitare malum hominem ad faciendum bonum propter se et propter mundum, sed tunc Dominus non influit in ipsius hominis malum, sed circum illud in peripherias ejus, ita in externum ejus, per quod homo vult apparere sicut bonus; quare id bonum est superficie tenus bonum, sed intrinsecus malum; est sicut stercus auratum, apud hypocritas, ut vix credatur aliter quam quod purum aurum sit; sed usque si admovetur nari acutae sensationis, percipitur ex stercore ejus nidor. Sed haec plene ostensa sunt in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma, in articulo ubi demonstratum, quod quantum homo fugit mala ut peccata tantum faciat bona non a se sed a Domino (n. {2}18-31); quibus hoc solum adjiciam, quod hoc possit quisque ex solo influxu communi ex caelo videre. Sume quemcunque velis, sive famulum, sive colonum, sive operarium, sive nauclerum, sive mercatorem, modo ei aliquod rationale est, ac dic solum quod qui odit malum faciat bonum, et clare videbunt; et quia sciunt quod omne bonum sit a Deo, dic quantum homo odit malum quia est contra Deum, tantum faciat bonum a Deo, et videbunt; at dic similia alicui qui se confirmavit in sola fide, et tunc simul in eo, quod nemo possit facere bonum a se, et non {3}videbit; falsa enim hujus visum rationalem seu intellectum occluserunt, non autem illorum. @1 ut recipiatur, nisi remota sunt mala apud illum, mala enim non recipiunt bonum, pro "ut recipiunt bonum." Linea integra, in editione photolithographica fortuito omissa, ex Editione Emendata suppleta est.$ @2 18-31 pro "15-31"$ @3 videbit pro "videbunt"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church