Charity (Coulson) n. 206

Previous Number Next Number See English 

206. (vi.) Quod quantum quis cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum possit videre illa apud se, confiteri illa coram Domino, et paenitentiam ab illis agere. --Hoc consequitur ex illis quae nunc dicta sunt. Ut homo video quaenam peccata sunt, ideo primum Verbi fuit Decalogus, et ideo quoque Decalogus est complexus omnium Verbi, quare vocatur decem Verba, et per decem Verba significantur omnia vera in complexu, et ideo similia praecepta sunt apud omnes gentes in universo apud quas est religio et homo qui scit quod sint leges Divinae, et ideo [quod] qui facit contra illa faciat contra Deum seu peccet, potest recipere influxum Divinum, et tunc etiam voluntatem seu conatum sicut a se, quod velit desistere ab illis et paenitentiam agere. Confessio peccatorum suorum coram Domino facit conjunctionem cum Ipso, ac receptionem influxus ab Ipso; et tunc Dominus id facit, at usque dat homini facere sicut a se; alioqui homo non faceret; Dominus tunc operatur in [illum] per intima usque ad extrema, ac removet concupiscentias, quae sunt radices mali; hoc nequit ipse homo a se; homo a se non operatur nisi in extrema, et tamen intima faciunt illa; quare si homo a se removeret illa, usque manent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church