Charity (Coulson) n. 208

Previous Number Next Number See English 

208. (viii.) Consequenter quod primum charitatis sit spectare ad Dominum, ac fugere mala ut peccata, quod fit per paenitentiam. --Quis non intelligit quod homo prius purificandus sit a malis, quam possit bonum facere qua bonum est? Annon poculum purificandus est? et nisi purificetur, trahit vinum ex sorde ejus saporem? Et annon patina purificanda est, antequam cibus immittitur? si enim interiora patinae sunt merae sordes, annon cibi aversationi sunt? Num aliquod purum e caelo potest influere in hominem, dum non est nisi quam impurus et immundus annon impura et immunda prius removenda sunt? Imple cubiculum tuum stercoribus, et annon tota domus tetre olebit? an quisquam potest intrare? annon si qui intrat dicit, non possum, et aversatur domum, dicens, haec pro suibus est? {1}Quare antequam Dominus potest influere cum bono, removendum est malum; periculum enim est prius influere, nam vertitur in malum et, auget id; ideo primum est removere malum, et postea influere cum bono et id operari per hominem; qui petit ut faciat bonum a Domino antequam remotum est malum per paenitentiam, seu nisi fugiat mala ut peccata, is petit impossibilia, et talia quae illum facient pejorem, quoniam bonum vertitur in malum apud malum, et sic profanatur bonum. {1}Quod removendum prius sit malum patet clare a praeceptis Decalogi; quis qui vult occidere hominem, seu odio habet illum, amat illum; qui scortatur cum alterius uxore, non amat proximum; qui furatur et defraudat proximum, non amat illum; qui blasphemat proximum, non amat illum; qui cupiscet illa quae proximi sunt, non amat illum; quare illa mala prius removenda sunt; et sicut illa removentur, tantum amatur proximus. De his dicit ita Paulus:

[Vide Rom. xiii. 10.] {1}Sed quaeritur an amor erga proximum erit primum, vel fugere mala illa erit primum. {1}Quisque potest videre quod fugere illa mala erit primum; quia homo natus est in malum, annon paenitentiam tum aget? @1 N.B.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church