43. (i.) Quod homo non sit homo ex forma, sed ex bono et vero apud illum, seu quod idem, ex voluntate et intellectu. --Quod voluntas et intellectus sint ipse homo, et non forma, quae apparet sicut homo facie et corpore, notum est. Sunt quidam stulti et insani, et apparent usque homines; sunt quidam ita naturales ut sint sicut animalia, modo quod possint loqui; sunt alii rationales et spirituales. Potest forma horum humana impulchrior apparere, sed usque sunt plus homines quam illi; aufer bonum et verum ab illis, est forma humana in qua non est homo; sunt sicut picturae et sculptilia, et sunt sicut simiae.