Charity (Coulson) n. 72

Previous Number Next Number See English 

72. IV.

QUOD OBJECTUM CHARITATIS SIT HOMO, SIT SOCIETAS, SIT PATRIA, ET SIT GENUS HUMANUM; ET QUOD OMNES SINT PROXIMUS IN SENSU STRICTO ET LATO. Quod homo sit proximus notum est; quod societas sit proximus est quia societas est homo compositus; quod patria, est quia patria consistit ex pluribus societatibus, quae sic est homo magis compositus; et quod genus humanum sit proximus, est quia genus humanum est ex magnis societatibus, quarum unaquaevis est homo in composito, hinc homo in latissimo sensu. Exponentur in hoc ordine:--

(i.) Quod unusquisque Homo sit proximus secundum quale ejus boni. (ii.) Quod Societas minor et major sit proximus secundum bonum usus ejus. (iii.) Quod Patria sit proximus secundum ejus bonum spirituale, morale et civile. (iv.) Quod Genus Humanum in latissimo sensu sit proximus; sed quia distinctum est in imperia, regna et respublicas, quid libet est proximus secundum bonum religionis, ac secundum bonum quod praestat patriae et sibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church