Charity (Coulson) n. 87

Previous Number Next Number See English 

87. (iv.) Quod Genus Humanum in latissimo sensu sit proximus; sed quia distinctum est [in] imperia, regna et respublicas, unumquodvis est proximus secundum bonum religionis et morum, et secundum bonum quod praestat patriae, et unum cum suo bono facit. --Haec ampliora sunt quam ut distincte possint illustrari. Satis est quod sive hic aut ille homo ex hoc aut illo regno sit apud me, et cum illo in una domo aut in una urbe habitem, ille sit mihi proximus secundum suum bonum; simile est cum omnibus in illo regno, quibus singularis ille homo similis est: sit legatus regni qui regem suum et inde regnum repraesentat; quod ille mihi proximus sit secundum bonum suae religionis et morum, et sicut vult patriae bonum et sibi, non negari potest; imprimis quantum facit unum cum suo bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church