93. (ii.) Quod hodie ut homo sit homo, debeat esse charitas in forma. --Dicitur hodie, quia homo successu temporis a prima creatione factus sit externus; deflexit enim ab amore in Dominum, ad sapientiam; edit ex arbore scientiae et ex sapientia, ac amor internus vertitur in amorem exteriorem.