Doc. of Life (Dick) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. Bona ex Deo, et ex se, possunt comparari auro. Aurum quod ab intimo aurum, et vocatur aurum obryzum, hoc bonum aurum est; aurum commixtum argento est quoque aurum, sed bonum secundum commixtionem; minus autem aurum commixtum cupro. At aurum arte factum, et simile auro ex colore, non est bonum; non enim substantia auri in eo est. Datur etiam auratum; ut auratum argentum, cuprum, ferrum, stannum, plumbum, tum auratum lignum et auratus lapis, quae superficietenus etiam possunt apparere sicut aurum; sed quia non sunt aurum, aestimantur vel secundum artem, vel secundum pretium aurati, vel secundum pretium auri quod abradi potest. Haec bonitate differunt ab ipso auro, sicut vestis ab homine. Potest etiam lignum putidum et scoria, immo fimus, induci auro; hoc aurum est, quod cum bono Pharisaico comparabile est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church