Doc. of Life (Dick) n. 107

Previous Number Next Number See English 

107. Si non receptio ab homine foret, et tunc cogitatio sicut ab illo, nec aliquid dici potuisset de fide; nam fides nec est ab homine: alioquin foret homo sicut palea in vento, et staret sicut inanimatus, ore aperto et manibus remissis exspectans influxum, nihil cogitans et nihil agens in illis quae salutis ejus sunt: est quidem nihil agens in illis, sed usque est reagens sicut a se. Sed haec in adhuc clariorem lucem mittentur in transactionibus de Sapientia Angelica.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church