110. Concupiscentiae mali, quae faciunt interiora hominis a nativitate, non removentur nisi a solo Domino; nam Dominus influit a spirituali in naturale, homo autem ex se a naturali in spirituale; et hic influxus est contra ordinem, et non operatur in concupiscentias et removet illas, sed includit illas, arctius et arctius sicut se confirmat: et quia hereditarium malum sic latet inclusum, illud post mortem, dum homo fit spiritus, rumpit tegmen quo in mundo obvelatum fuit, ac erumpit sicut sanies per ulcus modo exterius sanatum.