Doc. of Life (Dick) n. 112

Previous Number Next Number See English 

112. Simile est cum omnis generis furtis et defraudationibus; cum omnis generis homicidiis et vindictis; et cum omnis generis falsis testimoniis et mendaciis: nemo ab illis mundari et purificari potest a se; unicuique enim concupiscentiae insunt infinita, quae homo non videt nisi sicut unum simplex, Dominus autem videt singularissima in omni serie. Verbo, homo non potest semet regenerare, hoc est, novum cor et novum spiritum in se formare, sed solus Dominus, qui est Ipse Reformator et Regenerator: quare si homo ex sua prudentia ac intelligentia vult se novum facere, est modo sicut faciei deformi inducere fucum, ac parti interiori tabe infectae illinere smegma.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church