22. Sed duo requisita sunt: unum, quod homo fugere debeat mala quia peccata sunt, hoc est, quia sunt infernalia et diabolica, ita contra Dominum, et contra leges Divinas: alterum, quod humo debeat fugere mala ut peccata sicut ab se ipso, sed sciat et credat quod a Domino, Sed de hoc et de illo requisito dicetur in articulis subsequentibus.