Doc. of Life (Dick) n. 27

Previous Number Next Number See English 

27. (iii.) Quod si homo scit et sapit multa, et non fugit mala ut peccata, usque non sapiat, est ex simili causa, de qua prius; quod sapiat a se et non a Domino. Prout si sciat doctrinam ecclesiae suae, et omnia ejus ad amussim; si sciat confirmare illa per Verbum et per ratiocinia; si sciat doctrinas omnium ecclesiarum a saeculis, et simul edicta omnium conciliorum; immo si sciat veritates, et quoque videat et intelligat illas, ut si sciat quid fides, quid charitas, quid pietas, quid paenitentia et remissio peccatorum, quid regeneratio, quid Baptismum et Sacra Cena, quid Dominus, et quid redemptio et salvatio; is usque non sapit si non fugit mala ut peccata: sunt enim cognitiones absque vita, quia modo intellectus ejus et non simul voluntatis ejus sunt; et quae talia sunt, tempore pereunt, ex causa, de qua supra (n. 15); post mortem etiam ipse homo ejicit illa, quia cum amore voluntatis ejus non concordant. Sed usque cognitiones maxime necessariae sunt, quia illae docent quomodo homo faciet; et cum facit illas, tunc apud illum vivunt; non prius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church