33. Quoniam Bonum et Verum unum sunt in Domino, ac ut unum procedunt ab Ipso, sequitur quod bonum amet verum, et verum amet bonum, ac velint unum esse. Similiter oppositum illorum, quod malum amet falsum, et falsum malum, ac velint unum esse. Conjunctio boni et veri in sequentibus vocabitur conjugium caeleste; et conjunctio mali et falsi conjugium infernale.