Doc. of Life (Dick) n. 69

Previous Number Next Number See English 

69. Quoniam supra dicta homicidiorum genera latent intus apud hominem ex nativitate, ut dictum est, et simul omnis generis furta, et omnis generis falsa testimonia, cum concupiscentiis ad illa, de quibus infra dicendum est, patet, quod nisi Dominus proviserit media reformationis, homo non posset non in aeternum perire. Media reformationis, quae Dominus provisit, sunt haec: quod homo nascatur in meram ignorantiam; quod recens natus teneatur in statu innocentiae externae, post paulum in statu charitatis externae, et dein in statu amicitiae externae; sed sicut in cogitationem ex suo intellectu venit, tenetur in quodam libero agendi secundum rationem: hic status est qui supra (n. 19) descriptus est, et hic reassumendus propter sequentia, viz.:-

"Homo, quamdiu est in mundo, in medio est inter infernum et caelum; infra est infernum et supra est caelum; et tunc tenetur in libero convertendi se aut ad infernum aut ad caelum: si se convertit ad infernum, avertit se a caelo; si autem convertit se ad caelum, avertit se ab inferno. Seu quod idem est, homo quamdiu est in mundo, in medio stat inter Dominum et diabolum, ac tenetur in libero convertendi se ad unum aut ad alterum; si se convertit ad diabolum, avertit se a Domino; si autem convertit se ad Dominum, avertit se a diabolo. Seu quod idem est, homo quamdiu in mundo est, in medio est inter malum et bonum, et tenetur in libero convertendi se aut ad unum aut ad alterum; si se convertit ad malum, avertit se a bono; si autem convertit se ad bonum, avertit se a malo." Haec supra, n. 19; videantur etiam n. 20-22, quae ibi sequuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church