Doc. of Life (Dick) n. 73

Previous Number Next Number See English 

73. Dominus docet bonum amoris in Verbo multis in locis; et docet illud per reconciliationem cum proximo, apud Matthaeum, "Si... obtuleris munus tuum super altare, et apud hoc recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid contra te: relinque ibi munus... coram altari, et abi prius reconciliare fratri, et tunc veniens offer munus tuum. Et benevolentiam ini cum adversario tuo, dum es in via cum illo, ne... te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem conjiciaris: amen dico tibi, non exibis, donec persolveris ultimum dodrantem" (v. 23-26):

"reconciliari fratri" est fugere inimicitiam, odium et vindictam; quod sit fugere illud ut peccatum, patet. Docet etiam Dominus apud Matthaeum, "Omnia... quaecunque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis: haec... est Lex et Prophetae" (vii. 12);

ita non malum: et pluries alibi. Dominus quoque docet quod "occidere" etiam sit irasci fratri seu proximo temere, et illum inimicum habere (Matth. v. 21, 22). (IX.) QUOD QUANTUM QUIS OMNIS GENERIS ADULTERIA UT PECCATA FUGIT, TANTUM CASTITATEM AMET.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church