Doc. of Life (Dick) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. Quod omnis religio sit vitae, est quia unusquisque post mortem est sua vita; manet enim eadem, quae ei fuerat in mundo, et non mutatur; mala enim vita in bonam non potest converti, nec bona in malam, quia oppositae sunt, et conversio in oppositum est exstinctio: quare quia oppositae sunt, vita bona vocatur vita, et vita mala vocatur mors. Inde est quod religio sit vitae, et quod vita sit bonum facere. Quod homo sit post mortem qualis ejus vita fuerat in mundo, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 470-484).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church