Doc. of Life (Dick) n. 86

Previous Number Next Number See English 

86. Homini est mens naturalis et mens spiritualis. Mens naturalis est infra et mens spiritualis est supra. Mens naturalis est mens mundi ejus, et mens spiritualis est mens caeli ejus. Mens naturalis potest vocari mens animalis, at mens spiritualis mens humana. Distinguitur etiam homo ab animali per id, quod ei mens spiritualis sit; per hanc potest in caelo esse dum in mundo: per illam etiam est quod homo vivat post mortem. Homo intellectu potest esse in mente spirituali, et inde in caelo, sed non potest voluntate esse in mente spirituali, et inde in caelo, nisi fugiat mala sicut peccata; et si non voluntate etiam ibi est, usque non est in caelo; nam voluntas trahit intellectum deorsum, et facit ut ille aeque naturalis et animalis sit secum. Homo comparari potest horto, intellectus luci, et voluntas calori. Hortus est in luce et non simul in calore tempore hiemis, at in luce et simul in calore tempore aestatis: est itaque homo qui in sola luce intellectus, sicut hortus tempore hiemis; sed qui in luce intellectus et simul in calore voluntatis, est sicut hortus tempore aestatis. Etiam intellectus sapit ex luce spirituali, et voluntas amat ex calore spirituali; nam lux spiritualis est Divina Sapientia, et calor spiritualis est Divinus Amor. Quamdiu homo non fugit mala ut peccata, concupiscentiae malorum obstipant interiora mentis naturalis a parte voluntatis, quae sunt ibi sicut densum velum, et sicut atra nubes sub mente spirituali, et inhibent ne aperiatur: at vero ut primum homo fugit mala ut peccata, tunc Dominus e caelo influit, et aufert velum, et discutit nubem, et aperit mentem spiritualem, et sic intromittit hominem in caelum. Quamdiu concupiscentiae malorum obstipant interiora mentis naturalis, ut dictum est, tamdiu homo est in inferno; ut primum autem concupiscentiae illae a Domino discussae sunt, homo est in caelo. Tum, quamdiu concupiscentiae malorum obstipant interiora mentis naturalis, tamdiu est homo naturalis; ut primum autem concupiscentiae illae a Domino discussae sunt, est homo spiritualis. Tum, quamdiu concupiscentiae malorum obstipant interiora mentis naturalis, tamdiu homo est animal; differt modo, quod possit cogitare et loqui, etiam de talibus quae non videt oculis, quod trahit a facultate elevationis intellectus in lucem caeli; ut primum autem concupiscentiae illae a Domino discussae ,sunt, homo est homo, quia tunc cogitat verum in intellectu ex bono in voluntate. Tum etiam, quamdiu concupiscentiae malorum obstipant interiora mentis naturalis, tamdiu est homo sicut hortus tempore hiemis; ut primum autem concupiscentiae illae a Domino discussae sunt, est ille sicut hortus tempore aestatis. Conjunctio voluntatis et intellectus apud hominem, intelligitur in Verbo per "cor" et "animam," et per "cor" et "spiritum:" ut quod amaturi sint Deum "Ex toto corde et ex tota anima" (Matth. xxii. {1}37):

et quod Deus daturus sit "Novum cor et novum spiritum" (Ezech. xi. 19; cap. xxxvi. 26, 27):

per "cor" intelligitur voluntas et ejus amor, ac per "animam" et per "spiritum," intellectus et ejus sapientia. @1 37 pro "35"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church