Doc. of Life (Dick) n. 90

Previous Number Next Number See English 

90. Veritas est quae intelligitur per "semen in agro," de quo ita Dominus:

"Exivit seminans ad seminandum...; et cum seminabat, aliud cecidit super viam, quod conculcatum est, et volatilia caeli comederunt. Aliud autem cecidit super petrosa; sed cum cresceret, exarefactum est, quia non habebat {1}radicem:... Aliud cecidit in medium spinarum, et simul enatae spinae suffocarunt illud. Et aliud cecidit in terram bonam, et cum enatum fecit fructum multiplicem" (Luc. viii. 5-8; Matth. xiii. 3-8; Marc. iv. 3-8). "Seminans" ibi est Dominus, et "semen" est Verbum Ipsius, ita veritas; "semen super via" est apud illos qui veritatem (non) curant; "semen super petrosis" est apud illos qui veritatem curant sed non propter illam, ita non interius; "semen in medio spinarum" est apud illos qui in concupiscentiis mali sunt; "semen autem in terra bona" est apud illos qui veritates quae in Verbo sunt ex Domino amant, et ab Ipso illas faciunt, ita fructus. Quod haec intelligantur, constat ab explicatione illorum a Domino (Matth. xiii. 19-23, 37; Marc. iv. 14-20; Luc. viii. 11-15). Ex his patet quod veritas Verbi non radicari possit apud illos qui veritatem non curant; nec apud illos qui veritatem exterius et non interius amant, nec apud illos qui in concupiscentiis mali sunt; sed apud illos, apud quos concupiscentiae mali a Domino discussae sunt. Apud hos radicatur semen, hoc est, veritas, in mente eorum spirituali (de qua supra, n. 86 ad fin.). @1 "radicem":- sic Matt. xiii. 6 Videatur Index Biblicus, s. v. Aridum, ubi legimus "humorem"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church