Doc. of Life (Dick) n. 96

Previous Number Next Number See English 

96. Homo qui contra mala pugnat, non potest non pugnare sicut a se; nam qui non sicut a se, ille non pugnat, stat sicut automaton nihil videns et nihil agens, et continue cogitat ex malo pro illo, et non contra illud. Sed usque probe sciendum est, quod solus Dominus pugnet in homine contra mala, et quod modo appareat homini sicut ille pugnet ex se, et quod Dominus velit ut ita homini appareat, quoniam absque illa apparentia non existit pugna, ita nec reformatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church