Doc. of Lord (Dick) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. (V.) QUOD IMPUTATIO MERITI DOMINI NON ALIUD SIT, QUAM REMISSIO PECCATORUM POST PAENITENTIAM. In ecclesia creditur, quod Dominus missus sit a Patre, ut expiaret pro genere humano; et quod hoc factum sit per impletionem Legis, et per passionem crucis, et quod sic sustulerit damnationem et satisfecerit; et quod absque illa expiatione, satisfactione et propitiatione, genus humanum aeterna morte periisset; et hoc ex justitia, quae ab aliquibus etiam vocatur vindicativa. Verum est, quod absque adventu Domini in mundum omnes periissent; sed quomodo intelligendum est, quod Dominus impleverit omnia Legis, videatur supra in suo articulo; et cur passus est crucem, etiam supra in suo: ex quibus videri potest quod non fuerit ex aliqua justitia vindicativa, quia haec non est attributum Divinum. Attributa Divina sunt, justitia, amor, misericordia et bonum; et Deus est ipsa justitia, ipse amor, ipsa misericordia, et ipsum bonum; et ubi haec sunt, non est aliquid vindictae, ita non justitia vindictativa. [2] Quoniam impletio Legis et passio crucis hactenus a multis non aliter intellectae sunt quam quod Dominus per illa bina satisfecerit pro humano genere, et ei damnationem praevisam aut destinatam abstulerit, ex nexu et simul ex principio quod homo salvetur ex sola fide quod ita sit, secutum est dogma de imputatione meriti Domini, accipiendo illa duo quae fuerunt meriti Domini, pro satisfactione. Sed hoc cadit ex illis quae dicta sunt de impletione Legis Domino, et de passione crucis Ipsius; et simul tunc videri potest quod imputatio meriti sit vox nullius rei, nisi per illam intelligatur remissio peccatorum post paenitentiam: nam non aliquid Domini potest imputari homini; sed potest addicari salus a Domino postquam homo paenitentiam egerat, hoc est, postquam viderat et agnoverat sua peccata, et dein desistat ab illis, et hoc ex Domino. Tunc addicatur ei salus eo modo, quod homo non ex suo merito et ex propria justitia salvetur, sed ex Domino, qui solus pugnavit et vicit inferna, et qui postea etiam solus pugnat pro homine, et vincit inferna pro illo;

[3] haec sunt meritum et justitia Domini, et haec nusquam possunt imputari homini; nam si imputarentur, forent meritum et justitia Domini appropriata homini sicut ejus; et hoc nusquam fit, nec fieri potest. Si imputatio dabilis foret, potuisset homo impaenitens et impius imputare sibi meritum Domini, et ex eo cogitare se justificatum, quod tamen foret conspurcare sanctum profanis, et profanare nomen Domini; nam foret tenere cogitationem in Domino, et voluntatem in inferno, et tamen voluntas est omne hominis. Est fides Dei, et est fides hominis: fidem Dei habent qui paenitentiam agunt, fidem autem hominis qui non paenitentiam agunt, et usque de imputatione cogitant; ac fides Dei est fides viva, at fides hominis est fides mortua. [4] Quod Ipse Dominus et discipuli Ipsius praedicaverint paenitentiam ac remissionem peccatorum, constat ex his sequentibus:

"Jesus incepit praedicare et dicere, Paeniteat vos, appropinquavit enim regnum caelorum" (Matth. iv. 17);

"{1}Johannes dixit, Facite fructus dignos paenitentia: ...jamjam securis ad radicem arborum jacet; omnis... arbor non faciens fructum bonum, exscinditur et in ignem conjicitur" (Luc. iii. 8, 9);

Jesus dixit, "Nisi paenitentiam egeritis, omnes... peribitis" (Luc. xiii. 3, 5);

"Jesus... praedicans Evangelium regni Dei;... dicens,... Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitentiam agite, et credite Evangelio" (Marc. i. 14, 15);

Jesus emisit discipulos, qui "exeuntes praedicarunt ut paenitentiam agerent" (Marc. vi. 12);

Jesus dixit ad apostolos, quod illos oporteat praedicare "in nomine Ipsius paenitentiam et remissionem peccatorum, in omnibus gentibus, incipiendo a Hierosolyma" (Luc. xxiv. 47);

Johannes praedicavit "baptisma paenitentiae in remissionem peccatorum," (Luc. iii. 3; Marc. i. 4):

per "baptisma" intelligitur lavatio spiritualis, quae est a peccatis, et vocatur regeneratio. [5] Describitur paenitentia et remissio peccatorum a Domino ita apud Johannem, "In propria venit, sed proprii Ipsum non receperunt: quotquot vero receperunt: dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt" (i. 11-13):

per "proprios" intelliguntur qui tunc ab ecclesia, ubi erat Verbum: per "filios Dei," et "credentes in nomen Ipsius," intelliguntur qui in Dominum credunt, et qui Verbo credunt: per "sanguines" intelliguntur falsificationes Verbi, et confirmationes falsi per illud: "voluntas carnis" est proprium voluntarium hominis, quod in se est malum: "voluntas viri" est proprium intellectuale hominis, quod in se est falsum: "nati a Deo" sunt qui a Domino regenerati sunt. Ex his patet quod illi salventur qui in bono amoris et in veris fidei sunt a Domino, et non qui in proprio. @1 Johannes pro "Jesus"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church