Doc. of Lord (Dick) n. 24

Previous Number Next Number See English 

24. Quod Dominus dicatur "Filius hominis" cum agitur de Passione, constat ex his:-

Jesus dixit ad discipulos, "Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, qui condemnabunt Ipsum mortis, et tradent Ipsum gentibus et flagellabunt Ipsum, et exspuent in Ipsum, et occident Ipsum; tertia tamen die resurget" (Marc. x. 33, 34): similiter alibi, ubi praedicit passionem suam (ut, Matth. xx. 18, 19; Marc. viii. 31; Luc. ix. 22). Jesus dixit ad discipulos, "Ecce adest hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum" (Matth. xxvi. 45). Angelus dixit ad mulieres venientes ad monumentum, "Mementote quod locutus est vobis quod oporteat Filium hominis prodi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et tertia die resurgere" (Luc. xxiv. 6(, 7)). Quod Dominus tunc Se vocaverit Filium hominis, est quia passus est Sibi fieri similiter, quemadmodum illi fecerunt cum Verbo, ut multis supra ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church