Doc. of Lord (Dick) n. 30

Previous Number Next Number See English 

30. ((i.)) Quod Dominus ab aeterno, sit Jehovah, notum est ex Verbo; nam Dominus dixit Judaeis, "Amen dico vobis, priusquam Abrahamus fuit, Ego sum" (Joh. viii. 58). Et alibi, "Glorifica Me, Tu Pater, gloria quam habui, antequam mundus esset, apud Te" (Joh. xvii. 5):

per quae intelligitur Dominus ab aeterno, et non Filius ab aeterno; nam Filius est Humanum Ipsius conceptum a Jehovah Patre et natum a Maria virgine in tempore, ut supra ostensum est. [2] Quod Dominus ab aeterno, sit Ipse Jehovah, constat a multis locis in Verbo; ex quibus haec pauca in praesenti adducentur:-

"Dicetur in die illo,... Deus noster Hic, quem exspectavimus, ut liberet nos:... Jehovah, quem exspectavimus: exsultemus et laetemur in salute Ipsius" (Esai. {1}xxv. 9):

ex quibus patet quod Ipse Deus Jehovah exspectatus sit. "Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; complanate in solitudine semitam Deo nostro. ...Revelabitur gloria Jehovae: et videbit omnis caro simul... Ecce, Dominus Jehovih in forti venit" (Esai xl. 3, 5, 10; Matth. iii. 3; Marc. i. 3; Luc. iii. 4):

hic etiam Dominus dicitur Jehovah, qui venturus est. [3] "Ego Jehovah... dabo Te in foedus populo, in lucem gentium: Ego Jehovah hoc nomen meum; et gloriam meam non alteri dabo" xlii. "foedus populo, et lux gentium," est Dominus quoad Humanum; quia hoc est a Jehovah, ac factum unum cum Jehovah, dicitur "Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam non alteri dabo," hoc est, non alteri quam Sibi Ipsi; "gloriam dare" est glorificare seu unire Sibi. [4] "Subito veniet ad Templum suum Dominus, quem vos quaeritis" (Malach. iii. 1):

per "Templum" intelligitur "Templum Corporis Ipsius" (ut Joh. ii. 19, 21). "Visitavit nos ortus ab alto" (Luc. 78):

"ortus ab alto" etiam est Jehovah, seu Dominus ab aeterno. Ex his patet quod per Dominum ab aeterno, intelligatur Divinum Ipsius a Quo, quod in verbo est Jehovah. Ex locis autem infra afferendis patebit, quod per "Dominum" et quoque per "Jehovam," postquam glorificatum est Humanum Ipsius, intelligatur Divinum et Humanum simul, ut unum; et quod per "Filium" solum intelligatur Divinum Humanum. @1 xxv. 9 pro "xvi. 10, 14"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church