34. ((v.)) Quod plena Unitio Divini et Humani in Ipso facta sit per Passionem crucis, quae fuit Tentationum ultima, confirmatum est in suo articulo supra; in quo ostensum est quod Dominus in mundum venerit ut subjugaret inferna, et glorificaret Humanum suum, et quod passio crucis fuerit ultima pugna, per quam plene vicit inferna, et plene glorificavit Humanum suum. Nunc quia Dominus per passionem crucis plene glorificavit Humanum suum, hoc est, univit illud Divino suo, et sic Humanum suum etiam fecit Divinum, sequitur quod Ipse sit Jehovah et Deus quoad utrumque: quare in Verbo multis in locis vocatur Jehovah, Deus et Sanctus Israelis Redemptor, Salvator et Formator. [2] Ut in sequentibus his:-
"Maria dixit, Magnificat anima mea Dominum; et exultavit spiritus meus super Deo Salvatore meo" (Luc. i. 46, 47). "Angelus dixit" ad pastores,... Ecce, evangelizo vobis gaudium magnum, quod fiet omni populo; quod natus sit... hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in urbe Davidis" (Luc. ii. 10, 11). "Dixerunt,... Hic est vere Salvator mundi, Christus" (Joh. iv. 42). "Ego" Jehovah Deus "adjuvo te,... et Redemptor... Sanctus Israelis" (Esai. xli. 14). "Dixit" Jehovah "Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel;... nam redemi te. ...Ego Jehovah Deus tuus, Sanctus Israelis Salvator xliii. 1, 3). "Dixit Jehovah Redemptor vester, Sanctus Israelis:... Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis Rex vester" (Esai. xliii. 14, 15). "Sic dixit Jehovah Sanctus Israelis, et Formator ejus (...Salvator)" (Esai. xlv. 11, 15). "Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis" (Esai. xlviii. 17). "Ut {1}sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus fortis Jacobi" (Esai xlix. 26). "Tunc veniet Zioni Redemptor" (Esai. lix. 10). Ut scias, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus, Potens Jacobi" (Esai. lx. 16). "Jehovah Formator {2}tuus ab utero" (Esai. xlix. 5). "Jehovah, Petra mea, et Redemptor meus (Psalm. xix. 15 (B.A. 14)). "Recordati sunt quod Deus esset Petra eorum, et Deus excelsus Redemptor eorum" (Psalm. lxxviii. 35). "Dixit Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero" (Esai. xliv. {3}24). "Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, Sanctus Israelis" (Esai. xlvii. 4). "Cum misericordia aeternitatis miserebor tui, sic dixit Redemptor tuus Jehovah" (Esaj. liv. 8). "Redemptor eorum fortis, Jehovah (Zebaoth) nomen Ipsius" (Jerem. l. 34). "Speret Israel in Jehovah, quia cum Jehovah misericordia,... plurima cum Ipso redemptio;... Ille redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus" (Psalm. cxxx. 7, 8). "Jehovah" Deus "Petra mea,... propugnaculum meum,... cornu salutis meae,... Salvator meus" (2 Sam xxi. 2, 3). "Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius:... Reges videbunt et subsistent... propter Jehovam, qui fidelis, Sanctum Israelis, qui elegit te" (Esai. xlix. 7). "Tantummodo inter te Deus, et praeterea non alius Deus; profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis, Salvator" (Esai. xiv. 14, 15). "Dixit Jehovae Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth Praeter Me non Deus" (Esai. xliv. 6). "Ego Jehovah, et praeter Me non Salvator" (Esai. xliii. 11). "Nonne Ego Jehovah? et non amplius praeter Me, et Salvator non est praeter Me" (Esai. xlv. 21). "Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non est praeter Me" (Hosch. xiii. 4). "Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me? Deus justus et Salvator non est praeter Me. Respicite ad Me, ut salvemini, omnes fines terrae; quia Ego Deus, et non praeterea" (Esai xlv. 21, 22). "Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (Esai. liv. 5). [3] Ex his videri potest quod Divinum Domini, quod Pater vocatur, et hic Jehovah et Deus, ac Divinum Humanum, quod Filius vocatur, et hic Redemptor et Salvator, tum Formator, hoc est, Reformator et Regenerator, non duo sint sed unum; nam non solum dicitur, Jehovah Deus et Sanctus Israelis Redemptor et Salvator, sed etiam dicitur Jehovah Redemptor et Salvator; immo etiam dicitur "Jehovah Salvator et non praeter Me;" ex quibus manifeste patet quod Divinum et Humanum in Domino sint una Persona, et quod Humanum etiam Divinum sit; nam Redemptor et Salvator mundi non alius est quam Dominus quoad Divinum Humanum, quod Filius vocatur. Redemptio et salvatio enim est attributum proprium Humani Ipsius, quod vocatur meritum et justitia; nam Humanum Ipsius sustinuit tentationes et passionem crucis; ita per Humanum redemit et salvavit. [4] Nunc quia post unitionem Humani cum Divino in Se, quae fuit sicut animae et corporis apud hominem, non amplius erant duo sed una Persona, secundum Doctrinam Christiani orbis, ideo Dominus quoad utrumque est Jehovah et Deus; quare dicitur nunc Jehovah et Sanctus Israelis, Redemptor et Salvator, nunc Jehovah Redemptor et Salvator, ut ex adductis locis videri potest: quod ibi dicatur, "Salvator Christus" (Luc. ii. 10, 11; Joh. iv. 42);
"Deus, et Deus Israelis, Salvator, et Redemptor" (Luc. i. 47: Esai. xlv. {4}15; cap. liv. 5: Psalm. lxxviii. {5}35);
"Jehovah Sanctus Israelis, Salvator, et Redemptor" (Esai xli. 14; cap. xliii. 3, 11, 14, 15; cap. xlviii. 17; cap. xlix. 7; cap. liv. 5);
"Jehovah Salvator, Redemptor, et Formator" (Esai. xliv. {6}6; cap. xlvii. 4; cap. xlix. 26; cap. liv. 8; cap. lxiii. {7}16: Jerem. l. 34: Psalm. xix. 15 (B.A. 14): Psalm. cxxx. 7, 8: 2 Sam xxii. 2, 3). "Jehovah Deus, Redemptor et Salvator, et praeter Me non alius" (Esai. xliii, 11; cap. xliv. 6; cap. xlv. 14, 15, 21, 22: Hos. xiii. 4). @1 "sciat;"--sic editio princeps; sic quoque Apoc. Rev., n. 613: pluribus in locis legitur "sciant."$ @2 "tuus;"--sic editio princeps; sic etiam in articulo n. 38; videatur autem A.C., n. 2159, 2586, et alibi, ubi rectius "meus."$ @3 24 pro "4"$ @4 15 pro "14"$ @5 35 pro "31"$ @6 6 pro "4"$ @7 16 pro "10"$