Doc. of Lord (Dick) n. 36

Previous Number Next Number See English 

36. ((vii.)) Quod ita Deus factus sit Homo, ut in primis, etiam in ultimis.- Quod Deus sit Homo, et quod ex Deo omnis angelus et spiritus sit homo, in opere De Caelo et Inferno, aliquibus ostensum est; et ulterius in opusculis De Sapientia Angelica, ostendetur.- Sed Deus ab initio fuit Homo in primis, non autem in ultimis; at postquam suscepit Humanum in mundo, etiam factus est Homo in ultimis: hoc sequitur ex supra confirmatis, quod Dominus univerit Humanum suum Divino suo, et sic Humanum suum etiam Divinum fecerit. Ex eo est, quod Dominus dicatur Principium et Finis, Primus et Ultimus, atque Alpha et Omega. Hoc in Apocalypsi, "Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, inquit Dominus, Ille qui est, et qui fuit, et qui venturus est, omnipotens" (i. 8, 11). Johannes cum vidit Filium hominis in medio septem candelabrorum, "Cecidit ad pedes Ipsius sicut mortuus; sed imposuit dextram suam super illum, dicens..., Ego sum Primus et Ultimus" (i. 13, 17; cap. ii. 8; cap. xxi. 6). "Ecce venio cito,... ut dem unicuique secundum opus ejus... Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus" (xxii. 12, 13). Et apud Esaiam, "Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego sum Primus et Ultimus" (xliv. 6; cap. xlviii. 12).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church