39. ((ii.)) Quod Dominus dicatur Deus Israelis et Deus Jacobi, patet ex his:-
"Sumpsit Moses sanguinem, et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis, quod pepigit Jehovah vobiscum... Et viderunt Deum Israelis, sub cujus pedibus erat quasi opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli" (Exod. xxiv. (8-10). "Turbae miratae sunt, cum viderunt mutos loquentes,... claudos ambulantes, caecos videntes, et glorificabant Deum Israelis" (Matth. xv. 31). "Benedictus Dominus Deus Israelis, quia visitavit, et fecit liberationem populo suo" Israeli, "cum erexit cornu salutis nostrae in domo Davidis" (Luc. i. 68, 69). "Dabo Tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes latibulorum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, qui vocavi... nomine tuo, Deus Israelis" (Esai. xlv. 3). "Domus Jacobi,... qui jurant in nomen Jehovae" et Dei Israelis: "nam ab urbe sanctitatis vocantur, et super Deo Israelis nituntur, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius" (Esai. xlviii. 1, 2). Jacob videbit "natos suos..., in medio ejus sanctificabunt nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacobi, Deumque Israelis timebunt" (Esai xxix. 23). "In extremitate dierum... ibunt populi multi et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, ad domum Dei Jacob, qui docebit nos de viis suis, ut eamus in semitis Ipsius" (Esai. ii. (2,) 3; Mich. iv. (1,) 2). "Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus Fortis Jacobi" (Esai. xlix. 26). "Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus Potens Jacobi" (Esai lx. 16). "A coram Domino parturis, terra, a coram Deo Jacobi" (Psalm. cxiv. 7). David "juravit Jehovae, vovit Forti Jacobi, Si intravero intra tentorium domus meae,... usque dum invenero locum Jehovae, habitacula Forti Jacobi:... audivimus de Eo in Ephrata (Bethlechem)" (Psalm. cxxxii. 2, 3, 5, 6). "Benedictus... Deus Israelis;... implebitur gloria Ipsius omnis terra" (Psalm. lxxii. {1}18, 19). Praeter alibi, ubi Dominus vocatur Deus Israelis, Redemptor et Salvator (ut Luc. i. 47; Esai. xlv. 15; cap. liv. 5; Psalm. lxxviii. {2}35). Ac multis aliis in locis, ubi solum Deus Israelis (ut Esai. xvii. 6: cap. xxi. 10, 17; cap. xxiv. 15; cap. {3}xxix. 23: Jerem. vii. 3: cap. ix. 14 (B.A. 15); cap. xi. 3; cap. xiii. 12; cap. xvi. 9; cap. xix. 3, 15; cap. xxiii. 2; cap. xxiv. 5; cap. xxv. 15, 27; cap. xxix. 4, 8, 21, 25; cap. xxx 2; cap. xxxi. 23; cap. xxxii. 14, 15, 36; cap. xxxviii. 4; cap. xxxiv. 2, 13, 17-19; cap. xxxvii. 7; cap. xxviii. 17; cap. xxxix. 16; cap. xlii. 9, 15, 18; cap. xliii. 10; cap. xliv. 2, 11, 25; cap. xlviii. 1: cap. l. 18; cap. li. 33: Ezechiel, viii. 4; cap. ix. 3; cap. x. 19, 20; cap. xi. {4}22; cap. xliii. 2; cap. xliv. 2: Zeph. ii. 9: Psalm. xli. 14 (B.A. 13); Psalm. lix. 6 (B.A. 5); Psalm. lxviii. 9 (B.A. 8)). @1 18, 19 pro "19, 20"$ @2 35 pro "31"$ @3 xxix. pro "xix."$ @4 22 pro "2"$