Doc. of Lord (Dick) n. 51

Previous Number Next Number See English 

51. ((v.)) Quod per "Spiritum," ubi de Domino, in specie intelligatur vita Sapientiae Ipsius, quae est Divina Veritas:-

"Ego veritatem vobis dico, prodest vobis ut Ego abeam: si enim non abirem, Paracletus non veniet ad vos; si vero abivero, mittam Illum ad vos" (Joh. xvi. 7). "Quando venerit Ille Spiritus Veritatis, ducet vos in omnem veritatem. Non loquetur a Se Ipso; sed quaecunque audiverit, loquetur" (Joh. xvi. 13). "Ille Me glorificabit, quia ex meo accipiet et annuntiabit vobis: omnia quaecunque Pater habet, mea sunt: propter hoc dixi, quod de meo accepturus sit, et annuntiaturus vobis" (Joh. xvi. 14, 15). "Ego rogabo Patrem, ut alium Paracletum det vobis,... Spiritum Veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt Illum, nec cognoscit illum; vos autem cognoscitis illum, quia apud vos manet, et in vobis erit: non relinquam vos orphanos, venio ad vos, vos videbitis Me" (Joh. xiv. {1}16-18). "Quando venerit Paracletus, quem Ego missurus sum vobis a Patre, Spiritus Veritatis..., ille testabitur de Me" (Joh. xv. 26). "Jesus clamavit. dicens, Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre Ipsius fluent aquae viventis. Hoc... dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in Ipsum. Nondum... erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat" (Joh. vii. 37-39). Jesus inspiravit in discipulos, et dixit, "Accipite Spiritum Sanctum" (Joh. xx. 22). [2] Quod Dominus per "Paracletum," "Spiritum Veritatis," et "Spiritum Sanctum" intellexerit Se Ipsum, patet ab illis Domini verbis, quod "mundus illum adhuc non cognosceret," non enim adhuc cognoscebant Dominum; et cum dixit, quod "missurus sit illum," addit, "Non relinquam vos orphanos, venio ad vos, et videbitis Me" (Joh. xiv. 16-19, 26, 28):

et alibi, "Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Matth. xxviii. 20). Et cum Thomas dixit, "Non scimus quo abis," dicit Jesus, "Ego sum via et veritas" (Joh. xiv. (5,) 6). [3] Quia Spiritus Veritatis seu Spiritus Sanctus est idem cum Domino, qui est ipsa Veritas, ideo etiam dicitur, "Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat" (Joh. vii. 39):

nam post glorificationem seu plenariam unitionem cum Patre, quae facta est per passionem crucis, tunc erat Dominus ipsa Divina Sapientia ac Divina Veritas, ita Spiritus Sanctus. Quod Dominus inspiraverit in discipulos, et dixerit, "Accipite Spiritum Sanctum," erat quia omnia respiratio caeli est a Domino: angelis enim aeque ac hominibus est respiratio et micatio cordis; illis respiratio est secundum receptionem Divinae Sapientiae a Domino, et illis micatio cordis seu pulsus est secundum receptionem Divini Amoris a Domino: quod ita sit, videbitur in suo loco. [4] Quod Spiritus Sanctus sit Divina veritas a Domino, patet adhuc ex his locis "Quando:...tradiderint vos synagogis, ne solliciti estote... quid dicturi: Spiritus... Sanctus docebit vos in eadem hora, quae oporteat dicere" (Luc. xii. 12; cap. {2}xxi. 14: Marc. xiii. 11). "Dixit Jehovah Spiritus Meus qui super te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent ex ore tuo (Esai. lix. 21). "Exibit virga de trunco Jischaji... percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium:... erit veritas cingulum feminum Ejus" (Esai. xi. 1, 4, 5). "Nunc ore Ille praecepit et spiritus Ipsius collegit illa" (Esai. xxxiv. 16). "Qui adorant" Deum, "in spiritu et veritate oportet adorare" (Joh. iv. {3}24). "Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam: verba, quae Ego loquor vobis, spiritus et vita sunt" (Joh. vi. 63):

"Johannes dixit, Ego... vos baptizo aqua in paenitentiam: qui vero post Me venturus est,... baptizabit spiritu sancto et igne" (Matth. iii. 11; Marc. i. 8; Luc. iii. 16):

"baptizare spiritu sancto et igne," est regenerare per Divinum Verum quod est fidei, et per Divinum Bonum quod est amoris. Cum Jesus baptizabatur aperti sunt caeli, et vidit Spiritum Sanctum descendentem sicut columbam (Matth. iii. 16; Marc. i. 10; Luc. iii. 21(, 22); Joh. i. 32, 33):

columba est repraesentativum purificationis et regenerationis per Divinum Verum. [5] Quoniam per "Spiritum Sanctum," ubi de Domino, intelligitur Divina Ipsius vita, ita Ipse,- et in specie vita sapientiae Ipsius, quae vocatur Divina veritas,- ideo per "Spiritum" Prophetarum, qui etiam vocatur "Spiritus Sanctus," intelligitur Divinum Verum a Domino; ita in sequentibus his locis:-

"Spiritus dixit ecclesiis" (Apoc. ii. 7, 11, 29; cap. iii. 1, 3, 6, 13, 22). "Septem lampades ignis ardentes coram throno,... sunt septem spiritus Dei" (Apoc. iv. 5):

"In medio seniorum Agnus stans,... habens oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei emissi in omnem terram" (Apoc. v. 6):

"lampades ignis" et "oculi Domini" significant Divina vera, ac "septem" significant sanctum. "Dixit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis" (Apoc. xiv. 13). "Spiritus et sponsa dicunt, Veni" (Apoc. xxii. 57). "Cor suum posuerunt adamantem, ut non audirent legem aut verba quae misit Jehovah... in Spiritu suo per manum Prophetarum" (Sachar. vii. 12). "Spiritus Eliae venit super Elisaeum" ({4}2 Reg. ii. 15). Johannes praeivit "in spiritu et virtute Eliae" (Luc. i. 17). Spiritu Sancto impleta est Elisabetha," et prophetavit (Luc. i. 41). "Zacharias... impletus Spiritu Sancto... prophetavit" (Luc. i. 67). "David dixit in Spiritu Sancto, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis" (Marc. xii. 36). "Testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (Apoc. xix. 10). Quia nunc per "Spiritum Sanctum" in specie intelligitur Dominus quoad Divinam Sapientiam, et inde quoad Divinam Veritatem, patet, unde est quod de Spiritu Sancto dicatur, quod illustret, doceat, inspiret. @1 16-18 pro "26, 27"$ @2 xxi. 14 pro "x. 20"$ @3 24 pro "25"$ @4 2 pro "1"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church