Doc. of Lord (Dick) n. 65

Previous Number See English 

65. Dicitur in Apocalypsi, "Novum caelum et nova terra;" et postea, "Ecce nova omnia facio;" per quae non aliud intelligitur, quam quod in ecclesia nunc a Domino instauranda, Nova Doctrina erit, quae in priore ecclesia non fuit. Quod non fuerit, est causa, quia si fuisset, non recepta fuisset; nondum enim Ultimum Judicium peractum fuit, et ante illud potentia inferni praevaluit potentiae caeli; quare si prius ex ore Domini data fuisset, apud hominem non mansisset; nec hodie manet, nisi quam apud illos qui Dominum solum adeunt, et Ipsum Deum caeli et terrae agnoscunt (videatur supra, n. 61). Eadem haec doctrina prius quidem data est in Verbo; sed quia ecclesia non ita diu post instaurationem ejus versa est in Babyloniam, et apud alios postea in Philisthaeam, ideo illa non potuit ex Verbo videri; nam ecclesia non aliter videt Verbum, quam ex principio religionis suae et ejus doctrina. [2] Nova, quae in hoc opusculo sunt, in genere haec sunt:-

(i.) Quod Deus sit unus Persona et Essentia, et quod Ille sit Dominus. (ii.) Quod tota Scriptura Sacra Ipso Solo agat. (iii.) Quod in mundum venerit, ut subjugaret inferna, ac ut glorificaret Humanum suum; et quod utrumque fecerit per tentationes in Se admissas; et plene per ultimam illarum, quae fuit passio crucis: et quod per id Redemptor et Salvator factus sit; et quod per id Ipsi soli meritum et justitia. (iv.) Quod impleverit omnia Legit, sit quod impleverit omnia Verbi. (v.) Quod per passionem crucis non abstulerit peccata, sed quod illa portaverit sicut Propheta; quod est, quod passus sit ut in Se repraesentaretur ecclesia, quomodo illa malefecerat Verbo. (vi.) Quod imputatio meriti non sit aliquid nisi per illam intelligatur remissio peccatorum post paenitentiam. Haec in hoc opusculo. In sequentibus, quae erunt De Scriptura Sacra, {1}De Doctrina Vitae, De Fide, et De Divino Amore et Divina Sapientia, nova adhuc videbuntur. @1 De pro "in"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church