7. Quod universa Scriptura Sacra de solo Domino scripta sit, plenius ex sequentibus constabit, imprimis ex illis quae in opusculo De Scriptura Sacra afferenda sunt. Inde et non aliunde est sanctitas Verbi; hoc quoque intelligitur per haec in Apocalypsi, "Testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (xix. 10),