Doc. of Lord (Dick) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. (ii.) Quod per "Legem" in latiori sensu intelligantur omnia quae a Mose in quinque ejus libris scripta sunt, patet ex his sequentibus:- Apud Lucam, Abraham dixit ad divitem in inferno, "Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos;... si Mosen et Prophetas non {1}audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur" (xvi. 29, 31). Apud Johannem, Philippus dixit ad Nathanaelem, "Quem scripsit Moses in Lege, et Prophetae, invenimus" (i. 46). Apud Matthaeum, "Nolite putare quod venerim ad solvendum Legem et Prophetam; non veni ad solvendum, sed ad implendum" (v. 17, 18). Apud eundem, "Omnes Prophetae et Lex usque ad Johannem prophetarunt" (xi. 13). Apud Lucam, "Lex et Prophetae usque ad Johannem; abhinc regnum De evangelizatur" (xvi. {2}16). Apud Matthaeum, "Omnia quaecunque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec... est Lex et Prophetae" (vii. 12). Apud eundem, "Jesus... dixit..., Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua... et amabis proximum tuum ut teipsum: ex his duobus mandatis Lex et Prophetae pendent" (xxii. {3}37, 39, 40). In illis locis per "Mosen et Prophetas," tum per "Legem et Prophetas," intelliguntur omnia quae in libris Mosis et in libris Prophetarum scripta sunt, Quod per "Legem" in specie intelligantur Omnia quae per Mosen scripta sunt, patet adhuc ex his:- Apud Lucam, "Impleti sunt dies purificationis juxta Legem Mosis, deduxerunt" Jesum "Hierosolymam, ut sisterent Domino; quemadmodum scriptum est in Lege Domini, quod omnis masculus aperiens uterum, sanctum Domino vocandus esset; ac ut darent sacrificium juxta quod dictum est in Lege Domini, par turturum, et duos pullos columbarum. ...Et adducebant parentes... Jesum in templum, ut facerent juxta consuetum Legis pro Ipso. ...Cum perfecissent omnia quae juxta Legem Domini," etc. (ii. 22-24, 27, 39). Apud Johannem, "In Lege... Moses... praecepit tales lapidare" (viii. 5). Apud eundem, "Lex per Mosen data est" (i. 17). Inde patet quod nunc "Lex" nunc "Moses" nominetur, ubi agitur de talibus quae in libris ejus scripta sunt (Ut quoque Matth. viii. 4: Marc. x. 2-4; cap. xii. 19: Luc. xx. 28, 37: Joh. iii, 14; cap. vii. 19, 51; cap. viii. 17; xix. 7). Plura etiam a Mose dicuntur "Lex," quae mandata sunt, ut De Holocaustis (Levit. vi. 2 (B.A. 9); cap. vii. 37);

De Sacrificiis (Levit. vi. 18 (B.A. 25); cap. vii. 1-11);

De Mincha (Levit. vi. 7 (B.A. 14));

De Lepra (Levit. xiv. 2):

De Zelotypia (Num. v. 29, 30);

De Naziraeatu (Num. vi, 13, 21). Et ipse Moses vocat libros suos "Legem:"-

"Scripsit... Moses Legem hanc, et dedit eam sacerdotibus, filiis Levi, portantibus arcam foederis Jehovae:" et dixit illis, "Accipiendo Librum Legis hujus, ponite eum a latere arcae foederis Jehovae" (Deutr. xxxi. 9, 11, 26). A latere positus est, intus enim in arca erant tabulae lapideae, quae in stricto sensu sunt Lex. Libri Mosis vocantur "Liber Legis" postea:-

"Dixit Chilkia sacerdos magnus ad Schaphanem scribam, Librum Legis inveni in domo Jehovae. ...Cum audivit Rex verba Libri Legis, rupit vestes suas" (2 Reg xxii. 8, {4}11; cap. xxiii. 24). @1 audiunt pro "audiant": vide De Caelo et Inferno, n. 456.$ @2 16 pro "17"$ @3 37, 39, 40 pro "35, 37, 38"$ @4 11 pro "10"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church