Doc. of Faith (Dick) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. Est idea spiritualis, de qua pauci aliquid norunt, quae influit apud illos qui in affectione veri sunt, et interius dictat quod hoc, quod auditur aut legitur, verum sit vel non. In hac idea sunt illi, qui in illustratione a Domino legunt Verbum. In illustratione esse non aliud est quam in perceptione esse, et inde in agnitione interna, quod hoc et illud verum sit. Hi sunt qui vocantur "docti a Jehovah" (Esai. liv. 13; Joh. vi. 45): et de quibus dicitur apud Jeremiam, "Ecce dies venientes,... quibus pangam... novum foedus... Foedus hoc erit;... dabo legem meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam:... et non docebunt vir amplius socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; omnes enim cognoscent Me" (xxxi. 31, 33, 34).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church