De Verbo (Chadwick) n. 12

Previous Number Next Number See English 

12. De illustratione per Verbum Omnis homo qui in spirituali affectione Veri est, hoc est, qui ipsum verum amat, quia est verum, illustratur a Domino dum legit Verbum, non autem homo qui ex sola naturali affectione veri, quae vocatur cupido sciendi, id legit; hic non videt aliud, quam quod concordat cum amore ejus, aut cum principiis, quae vel ipse captavit, vel ab aliis per auditum aut per lectionem hausit: paucis itaque dicetur, unde homini, et cui homini, est illustratio per Verbum; illi homini est illustratio, qui fugit mala quia sunt peccata, et quia sunt contra Dominum, et [sunt] nisus contra leges Ipsius Divinas; apud hunc, et non apud alium, aperitur mens spiritualis, quae quantum aperitur, tantum intrat lux coeli, et ex luce coeli est omnis illustratio in Verbo; est enim tunc homini voluntas boni; haec voluntas, cum determinatur ad illum usum, fit in intellectu primum affectio veri, dein perceptio veri, mox media luce rationali cogitatio veri, ita decisio et conclusio, quae ut inde in memoriam, simul etiam in vitam transit, et sic manet; haec via est omnis illustrationis in Verbo, et quoque via reformationis et regenerationis hominis; sed necessum est, ut memoriae prius insint cognitiones tam spiritualium quam naturalium, hae enim sunt penuaria, in quae Dominus media luce coeli operatur, quae quo pleniora sunt, et absque falsis confirmatis, eo datur illustrior perceptio, ac certior conclusio; in hominem enim vacuum et inanem non cadit operatio Divina; ut pro exemplo, qui non scit quod Dominus sit purus amor, et pura misericordia, ipsum Bonum et Ipsum verum, et quod ipse amor et ipsum bonum in sua essentia tale sit, ut non possit alicui malum facere, nec irasci et ulcisci, et qui non scit quod Verbum in sensu literae in pluribus locis sit ex apparentiis, is non potest illustrari in Verbo ubi dicitur de Jehovah quod excandescat et irascatur, et quod ei ignis et furor sit, ut quod ira Ipsius ardeat usque ad infimum infernum, ut apud Mosen; quod non sit malum in urbe quod Jehovah non fecerit, Amos III:6; quod laetetur ad malefaciendum, sicut laetatus est ad benefaciendum, Deutr. XXVIII:63: quod inducat in tentationes, ut in oratione dominica; similiter in reliquis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church