24. De Verbo Habent Verbum in Regno spirituali, in superiore regione ejus, ita scriptum, ut possit ab intelligente intelligentius continue intelligi, at a simplici simpliciter, Verbum in quo exstat intelligentia interior et interior scripta; hoc fit per punctationes varias supra literas, nam punctationes significant affectiones; punctationum series exprimunt intelligentiae interiora jugiter coram intelligentiore; ex hoc Verbo mihi aliquid visum est. - Visum etiam est aliquid ex Verbo Regni coelestis, in quo adhuc plura arcana designata sunt, sed per inflexuras et gyrationes varias supra et intra literas, quae propriae regni coelestis sunt; haec arcana valde transcendunt; nec ab angelo regni spiritualis comprehendi possunt, imo nec cogitari, quare illis dictum est quod non possint approximare ad sapientiam angelorum regni coelestis, sicut nec illi qui in naturali sphaera sunt, nec possunt approximare ad intelligentiam angelorum regni spiritualis; haec prorsus transcendit; hoc saepius expertum est. Ab experientia constiterat mihi, quod intelligentia angelorum regni spiritualis sit ineffabilis et incomprehensibilis illis qui in regno naturali sunt, et quod sapientia angelorum regni coelestis sit incomprehensibilis et ineffabilis illis qui in regno spirituali [sunt]. At quod ad Divinam Domini sapientiam attinet, haec ita transcendit omnem sapientiam, ut non detur ratio, nam omnis intelligentia et sapientia angelorum est finita, Divina autem [sapientia] Domini est infinita, et non datur ratio finiti et infiniti; angelorum intelligentia et sapientia est finita, quia angeli sunt recipientes, et recipientia omnia sunt creata, ita finita.