De Verbo (Chadwick) n. 26

Previous Number See English 

26. De Verbo 1] Exploratum est quomodo angeli spirituales enuntiant suae loquelae voces, et compertum est quod enuntient et eloquantur illas secundum ideas et ex ideis rerum quas significant, sicut cum enuntiant aut eloquuntur Equum et currum, tunc enuntiant illos per vocem quae significat, sicut equum ex ideis intellectus, et currum ex ideis doctrinae ex Verbo, et similiter reliqua; sic ut loquantur ex correspondentia de illis quae vident similiter ac homines, verbo, nomina imponunt illis ex correspondentia. 2] Detectum itaque nunc illis est, quod correspondentias in vocibus suae loquelae habeant; hoc nec prius sciverunt, sed detectum est per id, [quod] in naturali apud me exploraverint ideas suas de illis in statu spirituali; verbo, voces loquelae seu linguae eorum sunt omnes formatae ex correspondentiis. 3] Inquisitum est quomodo scribunt equos alligatos currui; dixerunt quod scribant modo l, et quod illa litera exprimat illud; tum inquisitum est quomodo scribunt intellectum doctrinae; dixerunt quod similiter per l, sed quod tunc sint in cogitatione superiore; inde etiam patuit quod vocibus linguae eorum insint correspondentiae; sed pauci ex illis ad id attenderant, sicut pauci in hoc mundo [attendunt] ad lucem spiritualem, quando dicitur lux intellectus, tum illuminatio et illustratio, et ad ignem seu calorem spiritualem quando dicitur de coelesti igne, ut qui accendat corde, non scientes quod ignis et inde calor correspondeat amori qui est cordis, hoc est, voluntatis, et lux veritati quae est intellectus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church