Charity (Whitehead) n. 107

Previous Number Next Number See English 

107. (iv.) Quod homo talis forma charitatis sit, sicut bonum voluntatis conjunctum est veris intellectus apud illum. --Omne voluntatis vocatur bonum, et omne intellectus verum, quia voluntas est in calore caeli, et intellectus in luce caeli; et sicut voluntas absque intellectu non habet quale, ita non potest vocari aliquid, sed in intellectu accipit quale et fit aliquid, et secundum quod est in intellectu fit tale aut tale, seu fit aliquid [aut] aliquid; ita bonum absque vero, tum bonum cum vero.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church